Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0164
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
158 ARS SEMPER GAUDENDI
arris demonstrationem, prae his, quae deser-
virentjid vero praeterquam quod tu nescias,
neque ad id probandum quidquam praeter
conjefturas afferre poliis; certe statuendum
est, has & non alias ab artifice summo esse
eleftas, in quibus & per quas Sapientiae &
Scientiae suae, imo & Bonitatis & Miseri-
cordiae thesauros absconditos re ipsa pate-
faceret & declararet. Qua vero motus ra-
tione id egerit, nescio; rationes non inda-
go, sed factum approbo, veneror & adoro.
Et vero , quis piftorem aggreditur, petit-
que,cur per hanc picturam potius, quam
per aliam voluerit artis suae specimen dare,
eamque commendare posteritati, cum aliae
superessent ideae, quibus aeque id facile con-
sequeretur ? certe quia per hanc nomen
suum commendare volebat, non per aliam:
nulli ideae injuriam fecit, omnium fabrica-
tor, & proinde omnium dominus.
36. Miseri, si naturam in nobis corru-
ptam , at si destinationem Dei attendimus,
felicislimi mortales! quantam habemus Deo
maximo gratias agendi materiam vel ex
hoc solum capite, quod nos ex infinita il-
la hominum possibilium congerie, sigilla-
tim nominatimque exceperit, per quos
suam ipse gloriam commendaret ? quid,
quod & illius gloriae percipiendae capaces
fecerit ? Ubi prae tota hominum possibi-
lium
 
Annotationen