Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0184
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
x 78 ARS SEMPER GAUDENDI
unus est. Et in infinitis illis Mundorum mil-
lionibus, infinita cognoscit creaturarum,
non dico tantum individua, sed genera &
species infinitas, inter quas tora hominun
Ipecies, tantum est unica. Rursus in lin-
gulis creaturarum speciebus, infinita intel-
ligit individua possibilia, quae tamen in re-
rum natura numquam futura sunt ; infini-
tos Angelos praeter eos, qui nunc sunt, in-
finitos homines, ccelos solesque infinitos,
infinitas denique in quavis specie, praeter
eas, quae futurae sunt, possibiles creaturas.
Earum vero omnium naturam, tempera-
mentum , statum, conditionemque novit
ram exacte, ut non aliter futurae essient, si
fierent, quam in illo volumine sunt desi-
gnatae.
3. Secundo, ex hoc immenso volu-
mine, illud sedulo postquam evolverat, &
pervolverat , contractiorem quendam li-
brum composuit sagax Deus, quam Scien-
tiam visionis nomines ; perspeCtis enim om-
nibus , sic secum constituit dixitque;
Hunc ego, ex omnibus, quos posiibiles co-
gnosco, Mundum rerumve seriem volo in
lucem emittere, & quasi ut sic dicam, ty-
pis edere : hos coelos, hunc Solem , hos
homines, non illos, hos Angelos,non alios,
quos tamen scio essie possibiles. Adeo ur
in hunc librum, seu potius Bibliothecam,
quot-
 
Annotationen