Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Hrsg.]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0344
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
$38 ARS SEMPER GAUDENDI
3s. Verum ne mulierum tantummodo
causam agere videar, vide nunc, quae ex hac
do&rina consequuntur. Ingeniorum enim,
hac de causa, sapientisiime tanta inaequali-
tas a Deo procurata est, ut parvo contenti,
nec majorum capaces, vilioribus se minus
acuti & hebetes, laeti tamen alacresque im-
pendant obsequiis. Ingenioso enim homi-
ni, praecellenti judicio, caeterisque animi
dotibus praedito, manum textrinae admo-
vere , aut nescio cui a pedibus esie, id sane
foret admodum intolerabile. Hinc ego
rideo nonnumquam , stuporem hebetudi-
nemque in servis & ancillis, tam aegre
quod ferant tetrici quidam, nimiumque fa-
stidiofi heri. Stupidos sane hebetesque
oportuit esse , ut servi sint : & ut quod
sunt, sine taedio sint. Neque enim si in-
genioli sint, si acuti, ei volent obsequi,
cui, si dotes spedtas, debuerant imperare.
Voluntarium itaque facit esie obsequium
ingenii tarditas, quod violentum redderet
sola vi&us conquirendi necessitas.
36. Deinde, robur viresque corporis
inaequales esie, erat prorsus conveniens tan-
tae muniorum varietati inducendae. Is enim
qui validis est nervis, musculis bene com-
paftis, toto corpore ad labores indurato,
validiora arripit onera; majoris quidem lu-
cri spe, arripit ramen ea & perfert, quibus
alii sustinendo non sint : item si tanti non
sit ingenii, ea exercet, quae licet majoris sint
mo-
 
Annotationen