Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0346
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
340 ars semper gaudendi
ferox & ad horrorem factus. Hsec enim
omnia, variam illam humorum sanguinisque
jam defaecari, seu spiriruum quaquaversus
toto corpore pervagantium varietatem,
Tuo quali jure comitantur. Quod quidem
multis demonllrare non mihi foret admo-
dum difficile, inutile tamen inltiruto ser-
moni, vobisque forrasse non gratum. Suf-
ficit id mihi, ostendisse me, quanto Deus
lit usus artificio , ingentem hanc machi-
nam, tam variis, tamque necessariis adju-
mentis ut instrueret. Quod quidem in eo
maxime est politum, ut cum omnes agant
diverlissima, omnes tamen fere agant, quae
volunt; & dum linguli, pro sua libertate,
in disparata abeunt, in hoc tamen omnes
conveniant, quod quisque sibi dum laborat,
laboret omnibus. Quae sane ut haberetur
difformitas tam uniformis, incongrue om-
nino dotes omnes tum fortunae, tum cor-
poris , tum animi, bonae bonis omnibus,
iniquae vero solis malis fuilsent disperritae;
sed gratissima qua modo fruimur varietate,
promiscue tradenda fuere tum bonis tum
malis, ad totius univerlitatis, quae ex utro-
que conflat ordine, debitam lustentatio-
nem.
39. Jam vero facile erit intelligere,cur
haec ipsa humorum remperamentique vari-
etas, non in diverlis modo diversa, sed &
in uno eodemque prorsus homine vario
tempore tam varia reperiatur : flupenda
 
Annotationen