Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0024
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ig TRACTATUS PRIMUS
materia. Multo igne & Mercurio perpur-
ganda est, terree faeces decoquendae; & sic
tandem metallum merum & sincerum eli-
quabitur. Hoc vero line arte non fit. Ita
est; Laetitiae materiam primam nusquam
nisi in animo tuo invenies: verum haec ipsa
multo studio defaecanda est, plurimumque
terrenarum sbrdium, quibus adhaeret, de-
trahendum, ut solidum exinde existar sin-
cerumque gaudium. Quae demum isthaecj
inquies, est materia ? At ego quoque ex
te quaero, quid in animo tuo tu reperias?
Inspice te, atque identidem circumspice;
illud mihi nunc edidere, quid tua ferar tel-
lus. Quid in te ipso invenis ? Certe co-
gitationes, inquies , quam plurimas, affe-
diones deinde varias; tertio judicia de re-
bus diversa ; delideria denique omnis ge-
neris ; neque quidquam aliud fere in ani-
ma occurrit rei. Bene est. Atqui hanc ■
ipsam esse assero laetitiae materiam, & qui-
dem solam. Attende obsecro ; materiam
eam esse dico ex qua educatur gaudium?
non autem eam esse ipsum gaudium. Non
enim cogitationes omnes, non omnes asfe-
diones animi, non judicia omnia, non de-
sideria pallim omnia gaudium adhuc sunt.
Defaecanda hic sunt plurima ; nam si re-
de rationem tenes, omnes perturbationes
animi, tristitia omnis', qua mens corrodi-
tur,
 
Annotationen