Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0046
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4o TRACTATUS SECUNDUS
num omnium moralis bonitas, atque adeo
vita: nostrae laus (quam bonam militiam vo-
cat Paulus, (/z) a bonitate conscientiae; vi-
tuperium autem malae vitae aut militiae,
ab ejus perversitate dependeat: ut res om-
nis a fundamentis penitus eruatur, istud
ab ipso exordio est explicandum, quid de-
mum rei sit conscientia. Turpe enim est,
fortunae suae originem inquirere, & cum
jam tenetur manibus, naturam tamen tan-
ti boni ignorare. Sane nemo unus est,
qui de conscientia pleno ore non disputer»
Conscienriam suam inclamant omnes & for-
rasle non omnes eam prout est, intelligunt.
Itaque ut ordine eat res, exponemus modo,
conscientia quid sit & in qua animae parte
sedem sixerit. Deinde, quae ejus sint partes
aut officia, summatim explicabimus,ut ita
uni aspeftui pateat Conscientiae, & eorum
quae dicenda sunt symmetria & constru*»
Aio,
Intercurrent, fateor , quaestiones
quaedam in Theologorum scholis dispu-
tari sblitae : sed numquam credidi eas
e Condonatorum subselliis esse relegatas.
Quin imo idcirco existimavi ego, inter do-
istissimos illos parietes veritatem debere
discuti diligenter, magnoque fervore sen-
tentias agitandas esse, ut paleis pulveribus-
 
Annotationen