Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0414
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4oS TRACTATUS SEPTIMUS
adversae cogitationibus, aut infelici rerum
eventu perculsus est animus, & quali te-
nebris obvolutus. Tum enim quasi in no-
cle media constituto, terribiliora apparent
omnia. Utitur ergo opportunitate data sa-
ga x daemon, eaque homini sic praepedito
immittit spectra, quae quali per tenebras
visa magis terreant ; & dum terrent, at-
tentionem omnem ad caetera praepediant 5
majoribusque dein tenebris trepidantis ani-
mum involvant; sic ut nulla ei lux appa-
reat aut affulgeat, qua quidquam posiit de
se aHionibusque suis re<ffe decernere. Sic
nempe tenebris timor, & vicillim tenebrae
mentis timori mutua dant incrementa. Ita
diserte David : Timor £/ tremor venerunt
fuper me, contexerunt me tenebra, (a)
35. Illa denique solennis est daemonis
astutia, ut cum ex sententia Tua videt arti-
sicia & ludibria objeda processisse, timo-
rem nempe sese gravem animo incussisie;
tum vero, ut totum sibi animae asserat im-
perium, vires assumit, & in eam partem,
qua data porra est scrupulis, ferocius in-
cumbit. Et aut idem, quod primam im-
presiionem fecit, scrupuli simulacrum iden-
tidem diu no&uque menti repraesenrar^
aliisque rationibus quasi vestitum; aut eti-
am novas scrupulorum conscribir copias;
omni-

(a) Pstl. H- v. &
 
Annotationen