Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus III) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47314#0458
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
TRACTATUS OCTAVUS
minum conviventium, aut etiam idem tem-
plum frequentantium coetu, qui hoc mor-
bo laborant scrupulosi, vix parvo interje-
cto tempore fieri, ut ii sese internoscant,
familiaritatemque adeant facillimam. Istud
quidem non miror ego, amicitia inter eos
quod coeat de facili ; similis enim simili
gaudet; & in hisce hominibus peculiare id
est, quod cum religionem sanCtitatemque
ipsis spirare videantur fcrupuli, magnum
etiam ad conciliandos proborum homi-
num, & ad virtutem pari Audio conniten-
tium animos habeant pondus. Coire igi-
tur inter eos tam facile amicitiam minime
miror. At vero quod sese tam facile scru-
pulosi internoscant; id (ane non satis ca-
pio : nihil enim tanto sstudio solent celare
quam scrupulos , neque quidquam ita ex-
horrent, quam videri. Unde ergo mutu-
um morbum tam cito detegunt, aut con-
jecturant ? An aliquis existit ex scrupulis
nidor, qui dum utrumque praesentem com-
plectitur, morus excitat in cerebro, vi ma-
gnetica, aut amica quadam humorum san-
guinisque sympathia ? Nescio qui id fiat;
fit tamen quotidie. Suspicor ego, & vero
etiam credo, daemonis haec esse commenta
& artificia. Uti enim dexteritate summa,
homini in peccata proclivi & projeCto >
occasiones peccandi solet obtrudere; con-
quire-
 
Annotationen