Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0025
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. I. C A P. I.

gere; ita ut quot fila radix postica ad ganglion spinale e supe-
riori sede derivaverat , tot etiam in ventre ganglii soluta, ite-
rumque inferius colligata truncum spinalis nervi paulo infra gan-
glion constituant . Quam porro nerveorum staminum directionem
gangliorum spinalium , seu simplicium , classem ab altera, seu
compositorum distinguere innuimus , cui proprium est nervorum
recepta fila cum ab utroque apice , tum ab lateribus quaquever-
sum emittere , ob peculiarem eorundem gangliorum compositorum
fabricam, quam exponendam suscipimus .
§. X I V.
Ganglia secundae classis compojita (i) , seu tion spinalia in
variis humani corporis regionibus collocata sunt: non ubique ta-
men ejusdem crassitiei , et figurae . Primum autem a simplicibus ,
vel spinalibus difFerunt , quod molliora, et tenuiora stamina obti-
nuerint ; deinde quod plures fibrillae staminum invicem appositae
alba , fibrosaque strata, et veluti taeniolas quasdam intra ganglion
efForment (fc) ; denique quod non omnia nervorum fila per totam
ganglii longitudinem ab uno ad alterum apicem procedant , sed
eorum complura ad latera divergant, et e diversis sedibus erumpant
(/). In qua nervorum erTusione ganglia secundae classis peculiares
quasdam exhibent varietates . Nam fila e ganglio prodeuntia, ner-
vorumque ramos, seu gangliorum propagines efibrmantia , ordine,
d istributione, et tramite variant pro diversa ganglii particula ex
qua prodeunt. Quandoquidem alia statis quibusdam intervallis per
totam ganglii longitudinem exeunt (m)-, alia a superiori, vel in-
fe-
(i) Tab. I. Fig. I. II. (»0 ibid. Fig. L
(k) ibid. Fig I. e. h.
(/; Tab. i.*Fig. I. dddd.
Fic. II. c c c c.
 
Annotationen