Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0041
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. I. C A P. I I.

37

germinant quorum gangliorum fabrica eadem est, ac illorum
gangliorum quae nervos cordi, et intestinis suppeditant, nem-
pe, ut demonstratum est superiori capite, ganglia spinalia ,
seu iimplicia , et composita , seu non spinalia, constant
ex filamentis nerveis tenuissimis, interposito textu cellulari pulpo-
so , quo medio fila nervea magis, aut minus ab axi corporumoli-
varium divergunt. Praeterea ingens numerus nervorum, e quibus
intercostalis componitur, tum surculi ii omnes , qui e gangliis ad
cor , et intestina progerminant, ingens , inquam , horum surculo-
rum numerus partibus inserviens voluntatis imperio minime subje-
ctis, soboles est, magna ex parte , nervorum spinalium e gangliis
ejusdem nominis egredientium. Quod li non modo cor, et intesti-
na, sed et musculi voluntariis astionibus destinati nervos e gangliis
accipiunt, non satis demonstratum videtur ex Anatome gangliorum
ope animae in partes vitali motu praeditas imperium limitari.
§• i x.
Tot autem, tamque variis de gangliorum usu sententiis locum
praebuit anatomicarum de hac re observationum inopia, tum vera
ac genuina gangliorum fabrica neque hactenus demonstrata, neque
ab omnibus anatomicis accepta, et confirmata . Hasce quidem ob
causas, aut minus animadversum , aut pro levi quadam conjectura
acceptum fuit quidquid veri circa gangliorum munera Anatomici
solertissimi, Meckelius nempe, et Zinnius attulerunt. Etenim eo-
rum opinio jandudum memorata, quamvis veri speciem prae cae-
teris referat , tamen in ipsomet ortu ferme obsolevit, quia gan-
gliorum structuram ab ipiis, conjectura tantum , assecutam caeteri
ignorabant .

Ab
 
Annotationen