Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0043
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. I. C A P. II.

39

trunco laxari , deinde magis, magisque a se invicem rece-
dant, donec in duos distinctos fasciculos abeant, relicto interme-
dio spatio triangulari, majori, aut minori sraminum divergentiae
respondente. Laxantur enim cellulosae laminae, quibus ipsamet sta-
mina nervorum nectcbantur . Ideo intra laxas basce cellulares ca-
psulas pulposa substantia colligitur, quae nervum quadantenus tu-
mescere eo loci cogit , et ganglii veluti rudimentum exhibere.
§. XII.
At ubi nervus non modo duas, sed tres divifiones patitur ,
quas pedes anserinos vocamus , tunc inter triplicem partitionem
duo triangularia spatia relinquit, quae referta eodem celluloso
textu , necesse est, ut tumescentiam pareant nervoso trunco, eam-
demque tanto majorem, quanto numeriesior est nervi partitio: sci-
licet in ratione spatii majoris, et laxatae tunicae cellulosae , quae
nervorum partitionibns interponitur. Qua dividendi ratione , si ul-
terius progrediamur , non aegre assequimur qua ratione nervorum
crascities semper, et interdum summopere, in eo puncto augeatur
quo pulposa substantia magis, magisque intra nervi stamina se in-
sinuat , ut ganglion formet; scilicet non aegre assequimur gan-
glia necessario in id boni fuisse a natura comparata , ut ipsa ma-
jori facilitate nervos in plura filamenta divideret.
§. XIII.
Sed nervos in stamina dividit persaeque natura, ut nervosum
truncum in multiplices ramos partitum ad circumpositas, dissitas-
que partes distribuat. Cui quidem praestandae utilitati pulposa il-
la utitur substantia cellulari, quam indicavirnus , eademque co-
piosiore , quo plures, quo tenujores surculos a.b eodem trunco ad
par-
 
Annotationen