Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0046
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
42 , ANATOM. ANNOTAT.

et perturbatio per collum ? Quam difficilis per varias ejus partes
descensus expeditus? Quam faciles eorum pressiones, inflexiones
ac distractiones animalem oeconomiam labefactantes ? At incommo-
dis hisce ommibus cautum , provisumque hoc uno artificio fuit,
quo nervus intercostalis primum infra suam originem in ganglion
Cervicale superius intumesceret , ejusque ope disjuncta fila nervos
molles componerent, ac per superiores colli partes dimitterent^ de-
inde truncus intercostalis non ramosus, et membranaceo quodam
tegmine munirus per longitudinem cervicis descenderet, donec us-
que ad colli confinia perveniret; ibi vero in nova insignia gan-
glia elevatus, quae Cervicale inserius, et Thoracicum primum ap-
pellantur , contentis in Thorace partibus, cordi potissimum, et
pulmonibus nerveos ramos facile impertiret, origine partibus mo-
do memoratis proximiores , itinere breviores, et nullis impedimen-
tis ullibi irretitos . Ita in spatio vel minimo , ex opportuno loco,
et cum facilitate mirabili, nervorum propagines ad cOntentas in
Thorace partes dispertiuntur.
§. XVI.
Sed altera accedit ratio, cur intercostalis nervus per collum
ad instar vasorum sanguiferorum repere nequiverit, quam suimet-
ipsius crassities sussicit. In superiori enim , mediaque cervice a-
dco tenuis, ut plurimum, esse solet intercostalis nervus , ut sur-
culus potius, quam truncus esse videatur, adeoque minime ido-
neus qui in tot ramulos, et surculos dividatur, niii in sua fila
per ganglion resolvatur . Et licet descensu crascescat, acceptis
nervis a cervicalibus spinalibus , non tamen in ima cervice , ubi
requisitam crascitiem est adeprus, difFundi in ramos varia directio-
ne potest et ad partes in Thorace contentas pertingere, qn;n
necessario in ganglion iterum- solvatur, et intumescat. Namqne
sur-
 
Annotationen