Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0050
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4$

ANATOM. ANNOTAT.

supra Arteriae Mefocolicae exordium. Singula haec ganglia (*)
raros quosdam truncos a vicinis partibus accipiunt, sed plures e-
dunt nerveos surculos ad varia loca tendentes penicillum interdum
referentes. Quae vero ganglia proximius sbdominis visceribus ad-
stant nervos illos magna ex parte suppeditant, qui in viscera sunt
ingressuri; et iicuti animadversum habui, antequam snum viscus
adeant , pluries , mediis gangliis, partiuntur, ut secundum vaso-
rum sanguiferorum directiones incedere queant, eademque vasa pe-
nitus intra viscera comitari . Caetera autem abdominalia ganglia ,
quemadmodum illud, quod supra arteriae mesocolicae exordium ,
et alterum interdum jacens prope arteriae phenicae originem, quum
et tertium illud ad ortum illiacae arteriae sinistrae , mirum quan-
tum nervorum abdominalium numerum augeant , crassiores splan-
chnici ramos in minores alios resolvendo per imum ventrem unde-
quaque distributos. Interea truncus nervi intescostalis lumbarem,
sacramque regionem tenens, ubi novos spinales nervos accipit, in-
tumescit perpetuo in ganglion , dum interim surculi multi a ple-
risque aliorum gangliorum abdominalium emissi plexubus abdomina-
libus infernis componendis accedunt. Fit aliquando, ut nervus
intercostalis, larga suorum staminum efFusione , deficere videatur ,
sed paulo inferius , vel truncus a spinalibus nervis retectus gangli-
on constituit, vel aliquot ejus rami a splanchnico in totidem mi-
nora ganglia intumescunt , quae maximam rursus nervorum sobo-
lem progerminant. Quae cum ita sint , minora haec intercostalis
nervi ganglia non minus quam majora, et celebriora in collo ,
Thorace, et imo ventre collocata , in eundem usum conllructa vi-
dentur, nimirum , ut nervum intercostalem solvant , atque discri-
minent in plures alios minores nervos, et directionibus pro re
nata variis , commode ad partes distribuant .

(*) Tab. I. Fig. V.

Non
 
Annotationen