Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0058
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
54

A N A T O M. ANNOTAT.

spicimus , sed etiam in iis sedibus locata , in quibus spinaiis
quisque nervus intercostali se apponit, ut cum eo mutua
compenetratione misceatur. Quam porro intercostalis nervi ,
cum et accedentium spinaltum resolutionem in tenuissima stamina
nemo iibi flngere potest , quin intelligat nervum intercostalem ibi-
dem , vel maxime excrescere debere, atque crascitie gaudere cum
exigua saepe trunci crascitie unquam comparanda. Quod sane in-
crementum nervis necessarium ad ganglii conformationem ipsamet
natura videtur admonere . Nam si aliquando contingat, ut inter-
costalis nervus eo loci, quo accessorium ramum accipit non tumeat,
nullum ibidem edit ramum, sed amplexu veluti quodam devinctum
socium nervum ad ganglion proximius traducit, ut inibi resolvatur
in stamina, misceaturque, et novis componendis nervis suam simbo-
lam conferat. Quandoquidem in nonnullis cadaveribus, si quando
brevius soiito ganglion cervicale superius reperiebam , semper ob-
servabam ramum a tertio cervicali, longo per cervicem itinere,
ad breve illud ganglion sursum traduci, potius quam vicino in-
tercostalis trunco se adjungere . Provido quidem id naturae con-
silio factum esse intelligimus , quod cum spinalis nervus in gan-
glion sibi occurrens non inciderit , eidem obviam iret , et
superiorum nervorum (laminibus commixtus in nervos molles ab-
jerit, ne supremae colli partes consuetis nervorum propaginibus
ex commoda sede , quam occupat ganglion cervicale superius, or-
barentur .
XXVIII.
Ne tamen in unius nervi intercostalis contemplatione immo-
rari videamur , quasi non admodum late pateret uterque ganglio-
rum usus , neque ipsum ganglia caeterorum nervorum confirmarent
liceat et illa ganglia breviter recensere , quae exhibent nervi ex
ce-
 
Annotationen