Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0078
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
74

ANATOM. ANNOTAT.

nobis allatum, et alter secundarius est horum plexuum usus iti
opportunitate itineris, quam praebent sanguiferis vasis non secus
ac nervis in axilla. Quandoquidem , spatiis relictis inter nervo-
rum coalitus , aditum praebent sanguiferis vasis axillaribus , tum
peculiares quasdam ansulas iisdem injiciunt, quibus in sua sede,
et alios fortasse in usus, continentur. Denique a brachialibus
plexubus nervi per brachium commodius descendunt , quam h* ab
uno communi trunco axillari omnes prodire debuissent. Quam
distributionis rationem ab uno communi trunco licet Vieussenius
(v) tabulis expresserit , tamen eam aut cotrsmentitiam, aut
peculiarem illius subjecti fuisse id satis admonet, quod a nullo
anatomico post Vieussenium ipsa fuerit unquam observata. Cogni-
tis itaque tum primario, cum secundariis plexuum brachialium usi-
bus , superest , ut spinalium etiam , qui in dorso, lumbis , et sa-
cri ossis regione sunt inquisitionem prosequamur .
J. XIII.
In dorso spinales nervi , qua se se distribuunt ad partes,
editis , acceptisque surculis , miscentur . In lumbis vero a secun-
da , tertia , et quarta conjugatione spinali componitur nervus cru—
ralis anterior, cujus nervi propterea origo minime simplex est in
spinali medulla, sed e triplici conjugatione spinali coalescens .
Spinales autem nervi a quinto, et sexto lumbarium, sacrorum ve-
ro primo, secundo, et tertio componunt truncum magni nervi cru-
ralis posterioris, cujus nervi initium idcirco a quinque distincris
conjugationidus spinalibns desumitur . Et quoniam fila nervea in
omnibus truncis nervorum non omnino ad axim parallela per om-
nem trunci longitudinem excurrunt, sed alia magis ab axi diver-
gunt,

(») Ncvrog. Tab. 2$. 16.
 
Annotationen