Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0091
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
I I B. I. C A P. I V. 87
S- V L
Igitur consensurn non alia ratione inter partes corporis hu-
mani exerceri statuo , quam per affectas radices motuum , ac sen-
sationum nervis communes. Neque partem ullam per sympathiam
affici arbitror , quin causa extra cerebrum haerens per nervos sen-
tientes affecerit radicem nervorum , quae consentientibus partibus
nervos tribuit. Et quoniam demonstratum est, nervos. quosdam
e staminibus constare , quae multarum conjugationum sunt germi-
nationes, nullus eorum nervorum unquam affici poterit, quin eo-
dem tempore , et ab eadem causa iingulae staminum radices com-
moveantur, commotionesque proprias cum reliquis omnibus pro-
gnatis staminibus , et undique dimissis partiantur, ac dividant.
Quam ob rem, irritato nervo e pluribus conjugationibus compon*-
to , possunt eodem tempore plurium , licet dissitarum partium,
nervi perturbari, seu plures partes, et quidem valde a se invi-
cem remotae , et a sede causae irritantis , trahi queunt in consen-
sum. Et quoniam praeterea in eodem nervo affecto nonnullarum
conjugationum fila caeterarum aliquando , e quibus nervus
coalescit , stamina numero , et crassitie excedunt , fieri po-
test, ut vis irritans sensibilius se exerat ad radices , et
ad propagines inde deductas illorum nervorum , quorum
stamina numero , et crassitie majori adsunt in nervo acriter
irritato . Quae omnia exemplis iilustraturi, quantum instituti no-
stri ratio postulat, et explicatio consensus , et sympathiae partium
per nervorum mixtionem, et compoiitionem mediis gangliis et
plexubus requirit, phaenomena quorumdam morborum exponemus,
quorum causa in uno duntaxat, aut altero nervo, aut etiam plu-
ribus delitescens , vim exerit in unamquamlibet radicem staminum
componentium, ideoque diversas, remotasque partes exercet, et
sympathicas inducit affectiones . Quarum aegritudinum cum aliaik
te-

k
 
Annotationen