Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0093
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B. E C A P. IV.

«9

Quare, irritatis intestinorum nervis, sequitur, ut eorum quoque
radices multiplices, et inde nervi partium ferme omnium humani
corporis pessime afficiantur . Porro in Pictonum colica primum
acutiliimus dolor abdomen occupat, quia causa irritans intestino-
rum nervos immediate lacessit ; Vomitum deinde ipsa invehit,
et asperam , ac raucam vocem efficit, et dolorificas sensationes in
capite, cervice, dorso, lumbis promovet, prout vires suas exerit
in seriem nervorum spinalium, et cerebralium quinti , sexti, et
octavi per stamina abdominalia acriter afFecta. Demum, eadem
causa magis insaeviente, contrahitur abdomen , convelluntur artus
superiores, inferioresque, stupent, et motu carent , quia scilicet
nervi, quibus tum in summa cute sentientes papiilae confectae ,
tum musculares fibrae interspersae sunt, et ipsi per afFectas radices
nervis abdominalibus communes labefactantur . Mirum equidem
unum , atque unicum nervum abdominalem, ita esse ex plurium
aliorum nervorum conjugationibus compositum , ut possit ad radi-
ces nervorum ferme omnium pertinere. Sed hoc per anatome de-
monstratum fuit . Quid , si pl.ures nervi tubi intercostalis eodem
tempore aftecti fuerint, et ruditer irritati ? Phoenomena nascentur
qualia videmus colicam Pidonum comitari, quaeque intestinorum
cum externis, internisque partibus fere omnibus humani corporis
communionem , sive consensum per universalem nervorum compo-
sitionem patefaciunt .
§. VIII.
Mirabilium effectuum hisce similium seriem procreat Secale ru-
biginosum, vel cornutum, si forte edatur (a). Ktenim pauperes ,
qui deterrimo hoc grano usi sunt 3 corripuit artuum lasiitudo ,
M fri-

(n) Sauvages morb. Clas. 4.
Ordo 3.

Muller. Marbus epidemicus
spasmodicus concagii expers.
 
Annotationen