26
100 —104.
dam etiam consummavit. Inter quae praecipua non inmerito
videri possunt basilica s. Dei gen. Mariae Aquisgrani
opere mirabili constructa ....
ico. Einharti Vita Karoli c. 26.
. . . plurimae pulchritudinis basilicam Aquisgrani exstru-
xit auroque et argento et luminaribus atque ex aere solido
cancellis*) et ianuis*) adornavit. Ad cuius structuram cum
columnas et marmora aliunde habere non posset, Roma atque
Ravenna devehenda curavit**) .... Curabatque magno-
pere ut omnia quae in ea gerebantur, cum quam maxima
fierent honestate, aedituos creberrime commonens, ne quid in-
decens aut sordidum aut inferri aut in ea remanere permit-
terent. Sacrorum vasorum ex auro et argento vestimento-
rumque sacerdotalium tantam in ea copiam procuravit, ut in
sacrificiis celebrandis ne ianitoribus quidem, qui ultimi eccle-
siastici ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse fuisset.
*) Die bekanntlich noch erhalten sind. **) Vgl. no. 144. (Ingelheim).
101. Chron. magnum Belgicum p. 44.
Extruxit etiam Aquisgrani basilicam in honorem b.
virginis plurimae pulchritudinis, ad cuius structuram a Roma
et Ravenna columnas et marmora devehi fecit.
102. Poeta Saxo V, v. 431 ff.
Ex quibus imprimis merito laudatur Aquensis
Sedis mirifice condita basilica
Quam, pie Christe, tibi, sanctaequae tuae genitrici
Ad laudem studuit perpetuam facere.
103. Chron. Moissiacense a. 796.
Nam ibi (Aquis) firmaverat sedem suam atque ibi fabri-
cavit ecclesiam mirae magnitudinis, cuius portas et cancellos fecit
aerea et cum magna diligentia et honore, ut potuit et decebat,
in ceteris ornamentis ipsam basilicam composuit.
104. Monach. Sangall. I. c. 27.
Si prius de edificiis, quae cesar augustus imperator Ka-