Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
184

574.
adiuvantibus eum ducibus et comitibus, aliam rursus in hon.
Domini et Salvatoris nostri ecclesiam praegrandem con-
struere coepit; sed et claustra novo opere alia cum columnis
marmoreis quam plurimis, quae sitae sunt in porticibus: non iam
stramine domos, sed tegulis cooperuit . . . siquidem ven. pater
Benedictus pia consideratione praeventus, non in alicuius
sanctorum praetitulatione, sed in deificae trinitatis (uti iam
diximus) nomine praefatam ecclesiam consecrare disposuit.
Quod ut dico luce clarius agnoscatur, in altari, quod potissi-
mum prae ceteris videtur, tres aras censuit subponi, ut in his
personalitas trinitatis typice videatur significari. Et mira dis-
positio, ut in tribus aris individua trinitas et in uno altari
essentialiter firma demonstretur Deitas. Altare vero illud
forinsecus est solidum, ab intus autem, cavum, illud videlicet
praefigurans, quod Moyses condidit in eremo, retrorsum
habens ostiolum, quo privatis diebus inclusae tenentur capsae
cum diversis reliquiis patrum.**)
.... utensilia, quae in eadem domo habentur, in septe-
nario numero consecrata noscuntur. Septem scilicet cande-
labra fabrili arte mirabiliter producta, de quorum stipite pro-
cedunt hastilia, sphaerulaeque ac lilia, calami, ac scyphi in
nucis modum ad instar videlicet illius facta, quod Beseleel
miro composuit studio. Ante altare etiam septem dependent
lampades mirae atque pulcherrimae inaestimabili fusae labore,
quae a peritis, qui eas visere exoptant, Salomoniaco di-
cuntur conflatae. Aliae tantumdem in choro dependent lam-
pades argenteae, in modum coronae, quae in se insertis circulis
cyathos recipiunt per gyrum: morisque est praecipuis in
festivitatibus, oleo repletas accendi, quibus accensis veluti in
die, ita in nocte tota refulget ecclesia. Tria denique altaria
in eadem sunt dicata ecclesia vel basilica, unum videlicet in
hon. s. Michaelis archangeli, aliud in venerationem b. apo-
stolorum Petri et Pauli, tertium in hon. almi protomar-
tyris Stephani.
In ecclesia vero b. Dei genitricis Mariae, que primitus
est fundata, s. Martini necnon et b. Benedicti haberi
videntur altaria. Illa vero, quae in caemeterio fundata con-
 
Annotationen