240
739-
Ut deus omnipotens requiem concederet illis
Cum sanctis pariter semper in arce poli.
*) Zweiter Bischof dieses Namens von Poitiers, **) Abt von St. Hilaire-
Poitiers, ca. 780—792.
14.
Gervasius martyr simul atque Protasius almus
Hac duo germani pariter venerantur in ara,
Quos tulit una dies terris simul unaque caelo,
Martyrio similes, similes fervore fidei.
15.
Porta domus domini haec est et regia caeli
Haec tibi pandit iter sancti et sacraria templi,
Quo mox invenies magnos requiescere patres.
Sic tibi spes precibus horum praeclara salutis:
Si tu corde pio, prostrato et corpore poscis
A Christo scelerum veniam, peccator habebis.
Nullatenus dubius sacri tere limina templi:
Omnia credenti praestat pia gratia Christi.
Fecerat has valvas arae pius Abba minister,
Ut mandavit Ato fratrum venerabilis abbas.
Ingrediens templum pro quo intercede, viator,
Ut deus omnipotens illum conservet ubique.
16.
Discipulus Christi verus primusque secutor
Haec regat Andreas tecta sacrata sibi,
Adferat auxilium nobis habitator Olympi,
Ut nostrae ad Christum perveniant lacrimae,
Exaudire pius caelesti Christus ab arce
Dignetur famulus semper ut ille suos.
17.
Hac quoque praesenti praesul requiescit in aula
Fortunatus*) enim vir, decus ecclesiae,
Plurima qui fecit sanctorum carmina metro,
Concelebrans sanctos laudibus hymnidicis.