Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
388

1040—1041.
1040. Carmina Sahsburgensia XI.
Item alii versus.*)
Pone focum mensis dictus de nomine Jani
Heret contractus frigore sive sedet.
Annua quem quondam sacrarunt Februa mensem
Ova fovet quorum portat aves manibus.
Martius educit serpentes, alite gaudet,
Frondibus atque suis tempora laeta vocat.
Aprilis gerit herbarum pandente maniplos,
Se tellure virens arbore et folium.
Mensis Agenoreus calamauco fundit opertus
Flores ac Pliadis crescere prodit aquas.
Junius incurvo praescindit vomere terram,
Aurea cum coelo cornua Taurus agit.
Quintilis falcem collo dum vectat acutam,
Herbida pratorum rura secare cupit.
Sextilis segetes, quibus horrea repleat, unco
Succidit chalibe sive metit stipulas.
Semina Septimber sulcis immittit apertis
Quae pansis aequa lance iacit digitis.
Vitibus Octimber botros decerpit et uvas
In nova sub nudo qui pede musta fluant.
Decidua porcos pascit quia glande Novimber
Horridus effuso saepe cruore madet.
Glande sues reduci pastos pastore Decimber
Rimatur fibris, sordet et obsonio.
Haec loca sufficiant subito pro tempore fratri
Nam praesens otium mox meliora dabit.
*) Voraus geht ein längeres, mehr etymologisches Monatsgedicht: Ydioma
mensium singulorum (no. X.); bei dem vorliegenden ist die Anlehnung an
Kalenderbilder unverkennbar.
1041. Carmina Salisburgensia no. XIII a.
Stellarum in caelo fabulose scemata quidem
Signa ferunt formata et quorum nomina plures
 
Annotationen