433
1140.
Scintilla.
Tetricus, Italicis quondam regnator in oris
Multis ex opibus tantum sibi servat avarus,
At secum infelix piceo spatiatur Averno
Cui nihil in mundo, nisi vix fama arida restat.
Quamquam thermarum vulgus vada praeparet olli,
Hoc sine nec causa, nam omni maledicitur ore,
Blasphemumque dei ipsius sententia mundi
Ignibus aeternis magnaeque addicit abysso.
Quam statuam vivo artifices si forte dederunt,
Credito, blanditos insano hac arte leoni
Aut etiam quod credo magis, miser ipse iubebat
Haec simulacra dari, quod saepe superbia dictat.
Infelix nam nullus erit, nisi desinit ipse
Scire quod est, audens sese, quod, credere, non est.
Curribus atque in equis noris si stare superbos,
Non quod sedit equo, tecum miraberis unquam.
Strabus.
Cernimus aerias simul adventare columbas
Terque die exorta, media et vergente venire.
Talia non vanis addam spectacula rebus.
Scintilla.
Nonne vides humiles saevos quasi amare tyrannos?
Non ex corde tamen, sed enim pro tempore huius
Pace, petunt pastum, non nidificando quiescunt.
Strabus.
Cur dextra de parte nolam gestare videtur?
Nudus ob hoc solum, puto ut atra pelle fruatur.
Scintilla.
Etsi non caneret, nequaquam pelle careret,
Quam semel induerat, sed erit quod dicere possis:
Flagitiosorum certe praeconia summis
Laudibus accelebrant omnis virtutis egentes;
Verius ut dicam, dat nudo opprobria nudus.
Schlosser, Schriftquellen.