CT
54^•
Qui docuit nigros iam Bartholomeus Indos
Hic precibus .*) adiuvet ipse sacris.
Qui scripsit Christi miracula Matheus olim,
Ipse dei famulis prosit ubique sui.
Symon, amate pii Jacobi tu frater, adesto,
Hic nobis sacra cum pietatis ope.
Tatheus alme, tuis precibus hic annue nostris,
Ut Christus solita nos pietate regat.
*) Lücke.
4. Ad aram sancta e Mariae in choro eodem.
Virgo Maria, dei genitrix, castissima virgo,
Lux et stella maris, nostrae regina salutis,
Hanc aram meritis semper vivacibus ornet,
Quae sacrata suo condigno constat honore.
5. Ad aram sancti Andree in dextra parte.
Hoc altare suis meritis defendat ab hoste
Andreas Christi famulus, qui retia mundi
Contempsit, Christum tota virtute secutus,
De cruce qui sacra felix conscendit Olimpum.
6. Ad altare sancti Pauli.
Ara quidem presens sacrata est nomine Pauli,
Qui populos mundi duxit ad astra poli.
Gentibus et populis, regnis atque urbibus iste
A domino electus doctor ubique fuit.
7.
Nomine namque tuo, doctor clarissime mundi.
Paule, deo Christo caelo vocatus ab alto,
Haec praesens titulis vitae sacrabitur ara,
In qua magna salus veniat spes certa salutis.
8. In oratorio sancti Hruodberti sancti ....
Ara dicata tibi micat haec, baptista Johannes
Laudibus hanc dignis semper memor est colendum,
Qui dominum sacris meruisti tingere in undis,
O felix, precibus nostras hic ablue culpas.