Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
211

656 —657.
Iste pios patres magno dilexit amore
Relliquias quorum haec domus alma tenet.
Credimus idcirco caelo societur ut illis,
In terris quoniam semper amavit eos.
3.
Hic sit sub pedibus tibi, Maginare, **) magistri
lam sacra mundanis temporibus requies.
Te pius ille pater teneris nutrivit ab annis,
Tu quoque successor eius honoris eras.
' *) t 784* **) Capellan Karls d. Gr. und Nachfolger Fulrads in der Abt-
würde von St. Denis. (Sickel, Acta Karol. I, 77.)
656. Fardulfl carm. 1.
Culmina cernenti lectori, littera, prome
,F ardulfus Carolo condidit ista suo.'
Inter quae s. Dionysi rector ut aulae
Fieret, indulsit pacificus Carolus.
Hanc benefactori construxit providus aedem,
In qua cum famulis gaudeat ipse suis.
Ipse suis servis fidei quos vincula nectunt
Laetitiam princeps praebeat armipotens.
More tamen veterum consurgere iussit avorum
Culmina, profulgent regis honore domus.
Ut quoties regni praeclara palatia lustrat,
Fardulfi famuli sit memor ille sui.*)
*) Einhardi ann. 792. Quae (= coniuratio Pippini Gibbosi) cum per Far-
dulfum Langobardum detecta fuisset, ipse ob meritum fidei servatae monasterio
S. Dionisii donatus est. Über die Ausschmückung der Pfalz von St. Denis
s. den II. Theil, no. 1025.
657. Fardulfi carin. 2.
Hanc tibi praecursor domini, Fardulfus opimam
Condidit ornatam divinis cultibus aulam.
Vota tibi reddens, supplex quae voverat olim
Exilii primum coepit dum nosse laborem.
Annuit hic Carolus dictis, pulcherrimus heros . ..
14*
 
Annotationen