228
709-
vestimentis vero: dirodimum optimum i, planetas casulas 5,
cindados 12 coloris diversi, dalmaticas 3, pallia fundata 6,
tapetia optima 8.
LYON (Lugdunum).
709. Epfe. Carolinae no. 42.
(Leidradus episcopus Lugdun. Carolo M. 8l^ —Si4-)
De restauratione etiam ecclesiarum in quantum valui,
non cessavi, ita ut eiusdem civitatis maximam ecclesiam quae
est in hon. s. Johannis B., a novo operuerim et macerias
ex parte erexerim. Similiter ecclesiae s. Stephani tegumentum
de novo instauravi. Ecclesiam quoque s. Nicetii de novo
etiam reaedificavi; similiter ecclesiam s. Mariae.
Praeter monasteriorum restaurationes domus quoque epis-
copales, inter quas unam restauravi, quae iam pene destructa
erat, quam operui. Aliam quoque domum cum solario aedi-
ficavi et duplicavi; et hanc propter vos paravi, ut si in illis
partibus vester esset adventus, in ea suscipi possetis. Claustrum
quoque clericorum construxi, in quo omnes nunc sub uno
conclavi manere noscuntur.
In eadem civitate alias restauravi ecclesias. Unam qui-
dem in hon. s. Eulalia, ubi fuit monasterium puellarum in
hon. s. Georgii, quam de novo operui et ex parte macerias
eius a fundamentis erexi. Alia quoque domus in hon. s. Pauli
de novo operta est. Monasterium quoque puellarum in hon.
s. Petri dedicatum — ubi corpus s. Anemundi martyris
humatum est, quod ipse s. martyr et episcopus instituit —-
ego a fundamentis tam ecclesiam quam domum restauravi;
ubi nunc sanctimoniales numero 30 . .. habitare videntur...
Monasterium regale insulae Barbarae*) ita restauravi, ut
tecta de novo fuerint, et aliqua de maceriis a fundamentis
erecta, ubi nunc monachi secundum regularem disciplinam
num. 90 habitare videntur.
*) Späterer Zusatz: situm in medio Araris fluvio, quod antiquitus est
dedicatum in hon. s. Andreae apostoli et omnium apostolorum, nunc autem in
hon. s. Martini recens esse fundatum iussu domni Caroli imperatoris, qui
ibidem praefecit domnum Benedictum abbatem, cum quo simul direxit ibi
suos codices.