242
739 a.-740.
739 a. Alcuini carni. 100. *)
1. Versus Alquini ad mensam.
Christe deus, nostrae benedic convivia mensae,
Quaeque tuis servis mitissime dona dedisti,
Per te sint benedicta quidem. Tu largiter almus,
Omnia tu dederas nobis, iam quicquid habemus.
Sunt bona quippe tua, quia tu bonus omnia condis.
Vos quoque convivae laudes, rogo, dicite Christo:
Semper in ore sonent pacis vel verba salutis.
Semper amat pacem Christus, qui dixerat ipse:
»Do vobis meam pacem pacemque relinquo.«**)
Sit quoque nostra manus miseris largissima semper,
Pauperibus tribuens panes partemque ciborum.
Accipiet Christus, dederis tu pauperi quicquid,
Et tibi non tardat mercedem reddere magnam.
2. Ad caminatam ubi abbas dormit.
Ad requiem noctem dederas, lucemque labori,
Prospera conservans famulis noctesque diesque.
Ad te cor vigilet, somnus si claudet ocellos,
Te labor et requies conlaudent omnibus horis.
3.
(Xenodochium.)
Frigidus hiberno veniens de monte viator
Non mea despiciat hospita tecta rogo.
Si mea dona tibi cupias, nimbose viator,
Da prior ecce tua, sic tibi prende mea.
*) si Nobiliacensi monasterio conveniant hi versus (die vorhergehenden ti-
tuli), ut ego quidem existimo, etiam tria sequentia epigrammata de fratrum refec-
torio dormitorio et hospitio eidem tribuenda sunt. Mabillon, A. SS. s^ec. IV.,
I, 432. **) Ev. Joh. 14, 27.
740. Transl. s. Juniani abb. Nobiliacum (830) c. 1.
. .. sub piissimo imperatore Carolo pax reddita est,
et unitas ecclesiae restituta; et loca incendiis conflagrata et