4o6
I073—I075-
1073. Flori Lugdunensis carni. XII.
Titulus libelli ad altare s. Stephani*) oblati sanc-
tissimo et gloriosissimo alumn0 acpatrononostr0
b. Stephano protomartyri dedicatus.
Hunc tibi, prime pii testis fortissime Christi
Offerimus vario rutilantem flore libellum.
Hic tua prima micat post inclita bella corona
Fulget honos nomenque tuum, tua praemia clamant.
Gamalihel sacer ille senex tua caelitus ossa
Olim ignota orbi reverendo publicat ore
Ac tua membra, pater, radianti signat in auro
Martyrium inlustri depingit flore rosarum.
Se quoque Nichodeni coniungens sorte nepotis
In geminis auri calathis albentibus almus
Prodit rite rosis tenui vix sanguine tinctis
Virgineosque artus pueri fulgente canistro
Argenti et crocei commendat floris odore.
*) In ecclesia cathedrali Lugdun. Mab.
1074. Ekkehard IV, Casus s. Galli c. 22.
Hoc hodie est ewangelium (»Longum«) et scriptura, cui
nulla, ut opinamur, par erit ultra, quia, cum omnis orbis cis-
alpinus Sintrammi digitos miretur, in hoc uno, ut celebre
est, triumphat. Mirari autem est, hominem unum tanta scrip-
sisse, quia in nominatissimis locis plerisque harum regni par-
tium Sintrammi caracteris libri, s. Galli obsides habentur.
Sed et hoc in homine mirabile est et singulare, quod, cum
delicata eius scriptura iocunde sit directa raro in pagina vel
unius verbi mendacium invenias ratum.
1075. Ebenda c. 28.
(Salomo / 920) . . . . scribendi lingua manuque artifex,
lineandi et capitulares literas rite creandi prae omnibus gnarus
— ut in apicibus L. et C. longi ewangelii primis videre est,
quas episcopus, ut aiunt, probans, quid in talibus adhuc
posset, lineans aurificabat. *)
*) Über Sintram und Salomo vgl. Rahn's Gesch. d. b. K. in der Schweiz