Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Schulz, Heinrich Wilhelm; Quast, Ferdinand von [Hrsg.]
Denkmäler der Kunst des Mittelalters in Unteritalien (Band 4) — Dresden, 1860

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.23326#0005
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PRAEFATIO.

Prae multis egregia monumenta ad illustrandam exeuntis medii aevi historiam habet regium maius, quod
Neapoli in sanctorum Severini ao Sosii monasterio adservatur, ai-chivum, CCCLXXVIII volumina quae vocant
registrorum (hac voce citantur in ipsis) seu regestrorum regnante Andegavensium Stirpe confectorum, a regibus
emissorum diplomatum epistolarumque originali iide digna exemplaria continentium; accedunt Aragonnm com-
plura. Atque illorum quidem, antequam pars civilibus motibus, desidia, fraude pessum ivisset, numerabantur
quondam DLXXIX, quum nunc non supersint nisi Karoli I XL1X, Karoli II CXXXII1, Roberti XCVIII, Karoli
illustris, Calabriae ducis, Roberti regis patris vicem gerentis, LH, Iohannae I XXV, Karoli III HI, Ladislai XI,
Iohannae II VII. Ne exinde talia fieri possint detrimenta, ducentis uno voluminibus iam perditis et vel de su-
perstitibus quibusdam foliis remotis, interpositis falsis, quibus aut eliminentur falsatorum voluntati obstrepentia
documenta aut insinuentur quasi speciem quandam iuris alicuius probatura, quo tempore alias fere ubique per
Europam magis magisque aperiri coepta erant archiva literatorum hominum sinceris studiis, ad Neapolitanum
accessus mirum quantum impediri solebat litei*arum domesticarum non levi cum damno.

Heinricus Guilelmus Schulz, qui semper uno conspectu tueri nitebatur artium cum rerum publi-
carum tarn sacrarum quam profanarum historia et quo diutius versabatur in eiusmodi contemplatione, quo modo
per Neapolitanum regnum artes diversis temporibus cultae essent, eo magis discebat repletas esse, quae vulgo
feruntur de hoc, narrationes teterrimis fabulis, adeundum plane sibi illum thesaurum censuit et accuratius co-
guoscendum, unde etiam ipsas ad artes facientium monumentorum magnam messem sibi sperare poterat eventuram.
Cui bona fiducia fretus atque humanitate v. eis Nicolaus Sanctus Angelus e regis consistorio, vel ipse inter
artis fautores celeberrimo habitus loco, quum patriae historiae utilissimam fore viri et eruditionem et diligentiam
sibi persuaderet, iam anno 1835 copiam fecit magni archivi; sed continuam operam huic navavit ille demum
a Iulio anni 1839 per complures menses. Anno 1840 impetravit et vertit in usus suos licentiam adeundorum archi-
vorum provincialium Cavensis, Montis Casini, Montis Virginis. —

Volumina illa registrorum Neapolitana, quippe quae careant indieibus, perquirere longi erat laboris
summaeque perseverantiae. Unde quae ipse Heinricus Guilelmus Schulz sua manu descripsit diplomata seu
excerpsit, nunc secundum temporum rationem congesta et ipsa ingens implent volumen; pauca tantum quae-
dam mercede conduetorum scribarum stylis exarata ibi inveniuntur. Non vilis valoris illa documenta, quae non
ipsas artium seu artificum res illustrent, ob rationem operis huius hic erant omittenda, reservantur tarnen pecu-
liari libro publici iuris facienda. Apographorum quidem istorum multa ille denuo contulit cum originalibus;
excerpta vero aliquoties ab ipso, quippe qui labente tempore quam maxime uti vellet, celeriter vel Latine vel Genna-
 
Annotationen