Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Splendor Magnificentissimae Urbis Venetiarum Clarissimus: E Figuris elegantissimis, & accurata Descriptione emicans ; In Duas Partes Distributus ... ; Opus Collectum atque editum ex Scriptoribus optimis atque luculentis (Band 2): Regimen Serenissimae Reipublicae Venetae, Magistratus, Dignitates, Aedificia Publica ... recens — Lugduni Batavorum: Vander Aa, 1722

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.65832#0027
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ij0 Pt REGIMINE AC MAGISTRATU
sistit, item Ordines, ac Societates, innumerabilisque populus ad
functionem concurrit.
Ducum ordinem post magistratus, ne ordinem rumpamus, ap-
ponimus.
SENATUS.
\T omen a Senibus derivatum. Dicitur etiam vernacula eoruist
XN lingua Pregadi; quod invitati Latine sonat; inde sic dictum,
quia in gravioribus Reipublicae negotiis,Duces olim Reipublicae Se-
niores invitabant ad voluntatem ; quibuscum omnia determinabant
Circa annum vero 1284. Duce Joanne Dandulo eos eligendos a
Majori Concilio, eosque maturiore aetate, moribus, ac pruden-
tia , ac a publico famulo convocandos sancitum fuit; quod & hacte-
nus observatur. Componitur ex 2 ^0 circiter nobilibus 60. ici-
licet ordinarii Senatus; & 60. aliis ex additione extraordinaria an-
no 14 3 5. statuta. Intersunt & S. Marci Procuratores, Consiliarii,
Collegium, Consilium Decem Virorum, Censores, Judices Tri-
bunalis Criminalis Quadraginta, pluresque alii Magistratus, quo-
rum aliqui etsi vocem deliberativam non habent, assistunttamen,
Ut optimi regiminis modum a senioribus hauriant.
Ad Senatum spedat de Bello paceque aut suspensione de-
cernere, populis tributa imponere, Monetae valorem deter-
minare , Militaria munera terrestria maritimaque distribue-
re , aliaque temporaria officia; Legatos ad Principes mittere,
foederatis auxilia ferre; ut omnia unico verbo comprehen-
dam , Senatus est velut Stomachus, qui omnia Politica ne-
gotia , quibus magnum hoc Corpus ad vitam alitur , digerit ac
diilblvit.
COLLEGIUM.
Janua per quam omnia gravissima negotia ad Senatum referun-
tur, Collegium est. In ipso Consiliarii, Capita Consilii Cri-
minalis Quadraginta, Sapientes Majores, Sapientes de terra fir-
ma dicti, & Sapientes ordinum ; qui omnes plenum constituunt
Collegium. Hic Publicae litterae leguntur; recipiuntur Legati, &
politica negotia deciduntur. Consiliarii, & Capita Tribunalis40.
titulo Sereniffmee Dominationis causas aliquot Privatas & Civiles ex-
pediunt.
CON-
 
Annotationen