Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stocker, Carl W. F. L.
Familien-Chronik der Freiherren von Gemmingen: mit drei lithographierten Tafeln — [Heidelberg], 1895

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.19645#0384
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
— 360 —

tudinem suam in posterum declaret animique magnitudinem
posteritati nota m faciat. Quod si ergo animi nobiles prae-
claris et illnstribus exemplis ad virtutem imitationemque
fortium factorum in primis incitantur, firmiter credo, neminem
vestrum, Auditores spectatissimi, id mihi vitio daturum, vel
arrogantiae aut temeritatis loco positurum esse, si in liac
mea oratione voledictoria de aliquo majorum meorum dicendi
occasionem capio, ejusdemque virtutem et vitam laude plenam
ad imitandum mihi propono.

Occasionem huic materiae subministrat pia jam ante
bicnnium in laudcm divini numinis celebrata instauratae reli-
gionis secularis memoria, Quare breviter dicam et exponam,
quomodo et qua ratione et per quem evangelica religio prae-
sertim in Crichgoviam et in dorn um meam sit inducta. Vos,
Auditores nobilissimi, perobservanter rogo obsecroque, ut in
audiendo benevolentiam mihi exhibeatis, neque meum vobis
institutum displicere sinatis, non dubito, quin mea oratio,
quamvis ex ea nulla elucebit dignitas, tarnen brevitatis et
modestiae, quae juvenes in primis decet, leges sit servatura.

Cum Pontificis Romani potentiam astu et vi mimitam
sub illo pecuniae avidissimo pontifice Leone X. maximopere
auctam esse, dominationemque violentam nec a superioribus
nec ab inferioribus tolerari, nec coërceri, aut modum illi con-
stitui posse animadverteretur ; Deus generis humani orbisque
christiani miseria motus effecit, ut iuopinata commutatione
non modo pestiferi Pontificiorum errores abrogarentur, verum
etiam religio meliorem faciem acciperet. Experientia didici-
mus, ubi magna rerum perturbatio in orbe christiano existit,
plerumque uno quasi momento et praetor opinionem insignem
rerum commutationem, et fata stupenda et admiratu digna
divinitus immitti. Prius quam urbs Hierosolymitana totaque
resp. Judaica eversa plane interiret, perturbata apud Judaeos
omnia erant, et nihil non sine ullo ordine gerebatur. Très
rei publicae status corrupti et depravati erant, nemoque his
malis amplius mederi poterat. Eadem etiam in orbe christiano
ante Lutheri adventum facies erat : ordo sacerdotii iniqua et
 
Annotationen