Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stocker, Carl W. F. L.
Familien-Chronik der Freiherren von Gemmingen: mit drei lithographierten Tafeln — [Heidelberg], 1895

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.19645#0404
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
- 380 -

Vera Nobilitas.

Cum tanta sit Virtutis inter mortales commoditas, ut
vel insciis nobis ac non animadvertentibus, tota ei Reipublicae
moles innitatur, imo haud raro unius tantum aut alterius viri
l)oni humeris incumbat, merito sane exclamamus: Eheu, quam
dolendum est, cum Respublica sit aeterna, non esse aeternos
cos, qui eam optimo administrant !

Ea enim est infelicitas nostra, ut non tantum immortales
habere eos haud possimus, qui sunt salutis publicae curatores
firmatoresque ; sed etiam, dum possidemus, adeo non agnos-
camus, ut nec, quomodo illi tantum onus sustinuerint, anno-
temus; nec illam, quam instituerunt, formam, sartam servemus:
inde avocatis illis, tanquam oculis orbati, statim oberremus,
inque turbarum, immutationum. innovationumque, foveas
corruamus.

Inde Pomparum frequens est inter nos, nuptiarum, solem-
nitatum, annotatio, structurarum praeliorum immortalis me-
moria ; acuminis, ingeuii, artiumque fama perennis : Virtutis
verae, Simplicis et Recti (quibus tarnen, quicquid ubique terris
superest boni, dcbcmus) commendatio nulla, neque etiam in
literis ipsis, quibus commissum id proprie est, permagnum
subsidium ; sed opes potius, tituli, ingeniorumque luxuriös e
suggestis perstreperunt aftes, quibus indomitum vulgus co-
liibetur, sed imprimis tarn cfferus et diffluens hominis animus
cicuratur, raro exaudiuntur, potius, qui tarn inviso muneri
frustra aliquandiu desudarunt, manumissione a Deo petita
impetrataque e terris simul et memoria nostra evolant.

Ita inter nos hactenus, verum non satis diu, vixit Vir-
tutis quondam, literarum, Nobilitatis solidae, et familiae suae
splcndidissimae decus, Eberhardus a Gemmingen in Rappenau
et Buttenhausen etc. qui, quod in sublimi excellentique ingenio,
rerum infinitarum scientia experientiaque, fortunae applausu,
possessionum abundantia, gloriae ubique, famae et memoriae
uberrima materia nihil, nisi in patriam civis optimi, in fa-
miliam et subditos Patris optimi, in bonos omnes patroni
 
Annotationen