Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Strigel, Victorinus; Pezel, Christoph [Editor]; Harnisch, Matthaeus [Oth.]; Melanchthon, Philipp [Oth.]
In Epitomen Philosophiae Moralis Philippi Melanchthonis. Hypomnēmata Victorini Strigelij: Excepta de ore ispsius in praelectionibus publicis: Quibus in Academia Lipsensi ante annos quindecim, ratione docendi ad captum iuuentutis scholasticae accommodata, illustrauit initia doctrinae Ethicae — Neapoli Nemetum: excudebat Matthævs Harnisch, 1590 [VD16 S 9606]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.51340#0270
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
LIBER I,
icitis in Sphaerica do&rina de quinqj zonis &
de climatibus. Quantulum est igitur bene au-
dire in talipun&o, in tantis angustijs ? Deinde
nulla est gloria humana tanta , quam non ob-
scuret temporis longinquitas.Exemplum.An-
te annos triginta quataerat celebritas Erasmi
Roterodami,sedquotusquiscp nunc mentio-
nem facit illius viri : olim omniaBibliopolia
* erant referta libris Erasmicis, nunc vix vnum
aut alterum in toto oppido reperire licet,quod
dico exempli tantum & declarationis causa,
non quod aliquid detraham de tanti viri fama
existimatione. Est igitur vanissima res,pro-
pter temporis breuitatem , in quo viuimus,#
propter angustias locorum , quas incolimus,
prxeipue appetere rumusculos& gloriam va-
nam. Alexander cum maximas res gersissetin
tota Asta & India , & iam rediret Babylonem,
maiora animo moliens & concipiens , dixit:
Quantos labores suftinemus , vt Athenis in
theatro bene audiamus,id est, celebremur ser-
jnonibus vulgi. Profeftb si Alexander nullum
alium finem habuit sibi propositu in cursu re-
rum gerendarum , quam hunc rumusculum
theatri,nihil fuit eo vanius,
Vr propter Deunx] Propter Deum
refte facere debe-
mus , non propter rumusculum aliquem eua-
nescentem,nonlpe humanorum prxmiorum»
Vt
 
Annotationen