Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sturmfeder, Johann Franz Georg Ernst von; Karl Theodor <Pfalz, Kurfürst> [Editor]
Logica Ad Seculi Nostri Palatum Accommodata — Mannheim, [1764] [VD18 14313456]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28114#0009
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
3

LOGICA

PARS I. THEORETICA,

De Tribus humana Mentis Operationibus.

Caput I4
De Ideis five Notionibus.
8. Quidquid Cogitatione Mens humana complectitur, id ejus Objec-
tum nuncupatur.
9 CorolL Itaque ad Logicam pertinent Res omnes , de quibus cogi-
tare licet, ast eatenus tantum, quatenus Animo obversari poliunt. Falcem
igitur in alienam Mesiem immittunt, qui de Psrescientia & Decreto Dei,
de Libertate futurorum, ac de aliis id Genus Momentis multa hic dilpu-
tare conlueverunt.
io. Idea est simplex Rei Repraesentatio in Mente, omnis Affirma-
tionis & Negationis expers. Varias sunt Ideas Ratione cum Modi reptae-
sentandi, tum ObjeCti.
n. Modum repraelentandi si spcctes, Idea alia clara, aliaobscura: cla-
ra vel distin&a est vel confusa: distincta iterum bifariam dispescrtur , in
completam & incompletam: harum prior duum porro est Generum,adae-
quata & inadaequata. Idea^m est, quae Rem ita Menti exhibet, ut, quoties
iterum occurrit, eam ab aliis Rebus illico Iciasinternoscere. Discernere autem
nihil potes , nist per certas, qutc Rei insunt, Notas. Hae aut conflantes
sunt aut mutabiles: conslantes si primae sunt, ceterarumque Rationem con-
tinent sufficientem, cffeiitiaies dicuntur ; quae vero ex aliis deducuntur,
propriorum veniunt Nomine. Notte mutabiles vel interna: sunt Rebus,
& Modi seuAccidentia vocantur; vel externae, quae solte scilicet inteliigi
nequeunt, & Relationes audiunt. Idea porro neque plures, neque pau-
ciores Rei Notas complectens, quam qute eidem discernendae sufficiant,
determinata dicitur, secus indeterminata. Ceteras, quas modo nominavi-
mus, Notiones interrogati exponemus.
A 2

12.
 
Annotationen