Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ex A Icor ano Ultijlrandii, 81
bes eodem cum Hebraeis sanguine cretos, et a
communi progenitore Abrahamo deductos, ma-
gnam cum illis habuisse conuenientiam, vti ia
lingua, hc in moribus et consuetudinibus;
eiusque conuenientiae vestigia in Corano, cum
sacris literis collato, legi; vt proin ritus He-
braeorum, et sacra oracula, ex Corano saltem
non minorem, quam ex Graecorum Latinorum-
que auctoribus, tum historicis tum poetis, hic
illic lucem capere queant e). Dabimus ergo
specimen, quomodo et iste liber, qui caliginem
plurimis gentibus offudit, ad meliorem vsum
pro declarando Codice S. transferri, et ex duro
dulce prodire possit. CaxitDeus, feliciter 1
§. IV. Obtinuit apud Hebraeos, aixosque
Orientales , vt sponsus sponfam dotaret. Hind
Gen. XXXIV, 12. Sichemus, Dinae matrimo-
nium ambiens, ad patrem eius et fratres, Mul-
tam, inquit, imponite mihi dotem , donumque
(dotem nempe pro sponsa , donum vero non pro
sponsa solum, sed etiam pro parentibus ac fra-
tribus eius, coli. Gen. XXIV, 22. 53.) ei dabo,
prout dixeritis ad me: tantum date mihi puel-
lam hanc vxorem. Et Exod. XXII, 15. 16.
Si quis pellexerit virginem non desponfam, et
concubuerit cum ea, dotando dotabit eam fibi iri
vxo-
e) Quo pertinent Raphelii adnofatt. in N. T. ex Xe-
nophonte, Polybio, Arriaiio, Herodototjue,
F ' '

2*
 
Annotationen