Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ad coii fimi. rei. chr. verit. c. gentil. vsurp. 133
praetentes declinabant k), ipsis in Apologiis pu-
blice exponendis adgrediendi erant. Elucet in-
de, quare Apolo-giarum icripcores in illos data
opera tanto opere inuehantur, eorumque opinio-
nes, quamuis ad religionem magnam partem
haud pertinentes, adeo exagitent. In hac vero
impugnanda non tantum craiTa plebis su per/titio
spectanda erat, ied et sufetilior pliilosophorum
doctrina, qui meliorem et puriorem, quam illa,
sequi se sapientiam profitebantur. At absolutum
hac re, quantumuis etiam.Apologetae in ea ver-
sati sint, nondum erat, quod susceperant, mu-
nus. Suae enim religionis cum causam agerent,
respondendum etiam erat dubitationibus , calu-
mniis et cauillationibus, quibus haec ipsa a phi-
losophis in primis eorumque amicis petebatur,
ac proponenda et explicanda erat eius doctrina
ab aduersariis partim male intellecta partim
prorsus ignota, cum vniuersa tum per praeci-
puas partes ita , vt satisfieret non solum eorum
ratiunculis, sed et side atque assenTu omni digna
illa adpareret. Adiungenda denique erant argu-
menta quaedam veritatem et praestantiam sanctis-
stmae religionis smgulorumque eius capitum pro-
bantia, praesertim cum latissime id temporis di-
uulgata videretur a philosophis maxime profecta
libido
k) luflinus /Jpot. II; §. 3. p< 91. nouam, quam cum
Crpfcente Philofopho habendam osfert, disputatio»
tanquam igyov /ouat^ixov praedicat,
I 3'
 
Annotationen