Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i66 Eifenlohr: argumentaabapolog.fec.il.
explicanda atque exornanda Tuo aeque ac genti-
lium ingenio satissacturi non solum dictiones ad-
hibent philosophorum vsii tritas, sed ad ipsa gen-
tilium (criptorum testimonia et similes sententias
prouocant. Ita luJUnus M. b) ab Orpheo iam
cognitum vult Koyov vniuersi mundi conditorem,
et Tertullianus c), ante quam Christianorum de
illo doctrinam exponit, eundem a philosophis,
pominatim Zenone atque Cleanthe quamuis sub
diuersis nominibus praedicari contendit. Do-
ctrinam in primis de Koyco Dei filio a nouitatis
et superstitionis crimine defensurus, diserte mo-
net luftinus d) communem sibi illam essie cum
iis, qui ioui filios esse credant, et singillatim qui
Mercurium hoyov tqv ttaga Sta ayyehTtxov
siue e(>~sji.Y]vevTi%ov adpellent. Proserunt vero illi
ad probandam Iesu diuinitatem et argumenta,
quae licet hanc maxime spectent, tamen proban-
dae simul eius tanquam diuinitus legati doctoris
auctoritati inseruiunt. Parum enim diligenter,
quam Iesu tribuunt, diuinitatem ab eiusdem tan-
quam doctoris dignitate distinguunt, id maxime
agentes, vt religionis suae auctori dispulsa, quam
Iudaei non minus quam gentiles ei contraxe-
rant, infamia summum, quem sibi ipsi tribuit,
dignitatis gradum resiituant. Differamus igitur
argui
Cohort. §. ij. p. 19.
c) Apolog, c. 21, p. 5sc
d) Apol' I. §, 21. et 22,
 
Annotationen