Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 2.1801

DOI Heft:
[Argvmentvm] V.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25949#0172
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
168 Eifenlohr: argumenta ab apotog.sec.il.
Inter primaria vero religionis Christianae ca-
pita refertur ab Apologetis omnibus doctrina de
rebus post hanc vitam futuris, immortalitate ani-
mi, corporum resurrectione et iudicio. Animi
igitur aeternitati, licet haud desint singulHoci,
qui hanc doctrinam tractent-, parum tamen illi,
si vniuersos spectas, commendandae immorantur,
cum otium ipsis secisse sine dubio viderentur,
qui de eadem inter gentiles praeciperent, quasn-
uis philosophorum in primis de ea disiensum ali-
as satis reprehendant, et illa ipsa contineretur
doctrina de corporum resurrectione. Eo magis
enim incumbunt omnibus viribus ad hanc defen-
dendam ac probandam, quae longe grauior ipsis
videbatur, ita, vt non solum in Apologiis pro
vniuersa religione Christiana scriptis fere omni-
bus frequentissima illa proponatur, sed et in pe-
culiaribus libris seorsim summa cum diligentia
tractetur. Neque vero vna et altera tantum
causa erat, cur in explicanda ea tanto opere ver-
sarentur; ipsa enim non solum huius doctrinae
grauitas locum ei assignabat inter primaria do-
ctrinae Christianae capita, sed cum penderet ab
ea omnis Christianorum spes ac fiducia i) sedulo
gentilibus praedicanda erat, quibus expeditum
illud
a ) Tertult. librum de refurrect, carnis hac sententia
orditur : Fiducia Chriftianorum refurrectio mortuo-
runt. C Edit. Semler. ) Vol. II. p. au, cf. I. ad
JSatt, I. c. 19, p. ,163.
 
Annotationen