Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] I.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0034
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2

S No esfe It: obferuationes
autem existimat: praecipitem nimis transitum a
rebus ad animum vnice pertinentibus ad terrenas
corporisque curam facere hos, qui proprie haec
verba interpretentur; imagine coenae conuiuii-
que cum optimo quoque maiorum, apud Judae-
os, ipsisque in sacris libris et Termonibus Christi,
ad adumbrandam ciuium regni caelestis felicita-
tem nihil frequentius esse, orationis igitur con-
textum et Iudaeorum consuctudinem poslulare,
vt ssatuamus nihil aliud esse in his verbis, quam
perpetuam beatitatis in regno Messiae vsuram.
Quod ita esse , vehementer dubito.. Quo modo
enim, vt ab hoc initium capiam, potuissent
Christi discipuli diuinando assequi huius sensus
obscuritatem, cum cuiuis haec verba legenti vel
audienti in mentem veniat de victu quotidiano
verba intelligere. Imaginem illam ludaeis fa-
miliarem fuisse non ignoro, sed quid in his pre-
cibus auditores hunc ad sensum deducere potuis-
fet, non assequor. Sermonis consecutionem vi-
deo. Non necessariam tamen. Quidni enim
licuerit Christo animi praeceptis immiscere et-
iam ea, quae sollicitudinem de vita sustentanda
remouerent, valde inimicam illam spei ponendae
in admirabili Dei prouidentia et vero, quod com-
mendauerat, virtutis studio, itemque rectae ani-
mi conformationi, sine qua omnes preces vanis-
fimae sint. (Vide praeclare a lacobo dicta epist.
c. I, 6-8-) Neque aut indecorum erat, aut
inutile, aut insolens optimo Sernatori, su orum
sollicitudinem praeuertere; quod vel in ipsa hac
mou-
 
Annotationen