Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI Heft:
[Argvmentvm] II.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0047
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
cum Nicodemo loh. III, i - 21.

4i

{latuimus, acquiescentes potius in hoc vno, si
effecerimus, nihil admodum obstare, quominus
illa ratio admitti possit. Non igitur aduersari
ei videntur ea, quae
v. 5. seqq. lesus narratur respondisse Nico-
demo. Verum quidem est, videri Iesum stu-
pori hominis indulgere, eumque docendo in
rectam de formulae, 7 svvardcii otvcaSsv y vi,
sententiam deducere velle. Enimuero primum,
si forte Nicodemus ea fuerit calliditate, vt con-
silii indignitatem vultu oreque tegere hoc ipso
momento adhuc posset, tum sane potuit fieri,
vt vel lesus ipse, fquem diuinae, quae in eo
erat, rerum omnium penetrandarum facultatis
v su saepius abstinuisle scimus Matth. XXVI, 39.
Mare. X[, 13.) eandem hominis calliditatem
hoc ipso temporis momento non animaduerte-
ret. Deinde vero, ne opus quidem est, vt eo
confugiamus. Inest enim et sapientiae et indul-
gentiae lesu Christi insigne aliquod documentum
in hoc: quod, etsi bene perspiceret, quali in-
genio et animo affectus esfet Nicodemus, cum
hominis calliditatem retegere nondum opportu-
num iudicaret, eo deseenderit, vt ex simulata
ignorantia cum eo agere non dubitaret; reque
eadem planioribus verbis iterum declaranda, si
fieri posset, ipsum ad meliorem mentem reduce-
ret; contra vero, si ne sic quidem intelligere se
orationem ipsius simulaturus esset, vt animi ma-
lignitatem eo grauiore et ad animum viri per-
cel-
 
Annotationen