Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0078
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
7*

Nitzfch,: hijtoria cvit*
Synodi et nomine quaeramus; (§ III. IV.) de-
inde Acta eius et eliqua, quae supersunt, mo-
numenta recenseamus, §. V. VI. VII.) ex iis-
que de potestate Romani Pontificis iudicium fa-
ciamus; (§. VMI. IX.) poftremo Ennodii Apo-
logeticum pro hac Synodo, eiusque adstipula-
tores quosdam, qui recentiori aetate super ea
disputarunt . ex i piis Actis et vniuersa huius
Synodi historia refutemus. (§. X. XI. XII.)
§. Isl. Iam primum nobis explicanda est
difficilis atque impedita quaestio de anno huius
Synodi, quae Theodorici auctoritate cognitio-
nem de Symmacho instituit, eumque postremo
criminibus obsoluit Difficultas oritur maxime
ex ordine Conciliorum sub Symmacho, in Acto-
rum Collectionibus turbato, atque etiam ex eo3
quod aliis auctoribus dellituti, ex vno Anastasio
pendemus, cuius vt fides saepe sublesta est, ita
diligentia maior in rebus minutis, v c. in enu-
merandis capsuiis et cantharis ab Romano Epi-
scopo dedicatis , quam in grauioribus , praeser-
tim in temporibus notandis. Nam cum v. c.
dicit, eodem tempore aliquid factum esse, quae
formula ei est admodum familiaris, disputari
fere debet, vtrum eundem annum intellexerit,
an idem triennium , an aliud temporis spatium.
Sed veniamus ad quaestionem propositam, eam-
que ita constituamus, vt de iis, quae in vtram-
que partem dispntabuntur, sacilius iudicari pos-
sit. Scilicet in vulgaribus Conciliorum Colle-
ctio-
 
Annotationen