Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0082
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
76

Nitzfch: historia erit.
cum harum duarum Synodorum, quas saepe no-
minamus, altera tertia este debeat, altera quar-
ta, (aliam enim fingere, quae tertia numeretur,
nulla est ratio) confirmari potest luculentis te-
stimoniis, nostram Synodum recte numerari at-
que vnice vocari quartam et Palmarem In eo
enim consentiunt libri seripti et editi, vt Enno-
dii Apo'ogetico titulum faciant: — pro Synodo
IV Romana. In codd. apud Pagium (an 500.)
etiam additur nomen Palmans. Deinde in
Actis Synodi V. Eorn quae libello Ennodii Apo-
stolicatn tribuit auctoritatem, haec leguntur:
(Colet, i c. p. 502. E.) Libellus, qui fynodali
auctoritate contra eos, qui aduerfus quartam
noftram Synodum , quae habita eft Romae Pal-
mari, (ah palam) mutire praefumferunt, ab
Ennodio confcriptus est, etc. Et paullo post:
hic libellus — inter quartae et quintae Synodo-
rum noftraruni decreta interponatur. Iam cum
Ennodius Apologetico suo nullam aliam Syno-
dum defenderit, nisi nostram, id quod nemo
dubitabit, qui vtrumque cognouerit: sequitur,
vt haec nostra Synodus sit quarta Romana fub
Symmacho altera vero anni 502. tertia. Quod
si nostra est quarta, etiam Palmaris recte no-
minetur, necesle est. Haec enim appellatio
nulli alii tribuitur, nisi quartae: quod e supra
al atis exemplis in promtu est. Sed antequam
hunc locum relinquimus, dubitationi occurren-
dum est, quam insicere possit Baroni narratio
(ad an. 500,) nec non recenfciorum quornndam
V. 1 V. c.
 
Annotationen