Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI Heft:
[Argvmentvm] IV.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0085
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Synodi Palmaris.

79

priores. Sed Blanchinus iam reposuit e codd.
Palmata, (T. I. p. 120.) eandemque lectionem
Vaticanorum librorum auctoritate confirmauit
Vignolius. (p. 245.) Iu hac igitur porticu
Baronius et alii putant Synodum celebratam esse.
Sed obiici possit, ab ea non Palmarem, sed
Palmatam, appellandam suiJTe. Vtcunque sit,
nescio an melius statuamus, habitam esse Syno-
dum in Palma aurea, quae et Domits Palmata
vocabatur, (v. Baron. an. 502.) itemqu e Palma
simpliciter. Hanc Palmam Curiam fuisse, col-
ligitur e Valenanis Excerptis, 1. c. vbi Theodo-
ricus rex dicitur vrbem ingressus, ad Senatum
venissse et ad Palmam populum allocutus esle;
quo testimonio Pagius vtitur (an. 503. n q.,)
ad Synodi nostrae locum et nomen declarandum,
qui tamen in eo fallitur, quod fermonem ibi
esie de Symmacho putat, cum verba per con-
textum ad regem pertineant. Quoniam igitur
a Palma facillime nomen Palmaris venire pot-
uit, credibile est, in illa Curia, vbi Episcopis
minus metuendum esset a turbis popularibus et
concitatae plebis violentia, actum esle conuen-
tum Synodi postremum. Priores enim conuen-
tus aliis in locis habiti sunt, vt ex Actis cogno-
scimus ; ad quae iam pergamus enarranda, ne
an re tenui diutius haereamus.
§. V- In Conciliorum Collectionibus prae-
ter ipsa huius Synodi Acta leguntur etiam tres
epistolae regis s. Praeceptiones, ad Episcopos
con^
 
Annotationen