Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0095
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Synodi Palmaris.

39

quamque adeo personam hac in causu, omnino-
que in ecclesia eo tempore, tum rex sustirtuerit,
tum Romanus episcopus, etiam planius intel-
ligemus.
§. IX. Ac primo quidem Patres Concilii ea
reuerentia Theodoricum prosequuntur, quae
non nisi in sutamum imperantem, iudiciumque
in caulis ecclesiasticis exercentem, conueniat.
Nam cum plura mandata rex dedisset ad Syno-
dum, eorum adeo honorificam mentionem faci-
unt episcopi, (in Relat. ad reg.) vt ea se tan-
quam ab ipso Deo profecta reueritos, nihil non
iis conuenienter fecisse dicant. Praeterea in
decreto Synodi, quo Symmacho Sedis Romanae
iura et priuilegia omnia restituunt, haec ab rege
proficisci, eiusque auctoritate vsurpari fatentur,
cum potestatem ea restituendi, regi acceptam
referunt. (v. supra §. Vll.) Ipsum denique
Symmachum testem habemus de regis in se po-
testate non contemnendum. Hic enim non so-
lum pro conuocata Synodo publice regi gratias
agit, et quos rex esse voluisset iudices suos
agnoscit, led postea etiam, cum ab aduersario-
rum turba, impetum in se faciente, male acce-
ptus edet, seque vlterius episcoporum examini
subiicere nollet, regem appellat, cuius in po-
tellate esse ait, li quid in se statuere velit, (v,
Relat. episcop.) Ex his igitur omnibus inter
se collatis conflari arbitramur id, quod quaeri-
mus, afque esfici, Theodoricum hoc tempore-
eius-
 
Annotationen