Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI Heft:
[Argvmentvm] IV.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0112
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Nitzfch: hiftoria erit.

106
in mores et sacta Romani P. inquirere, dequ.e
eo sententiam ferre audeat? Nostrum tantum
est, vc sacrosanctam eius potestatem supplici ve-
neratione "prosequamur , et omnes Christianos
ad eandem pietatem serio adhortemur.” Quodst
veram Episeoporum sententiam aperire, et ex
tota huius Synodi historia veluti exprimere ve-
limus, eam sic interpretemur, necesse est. “Cum
rex habeat ius faciendi, quod velit, nobis po-
testatem concestit de Symmacho sententiam fe-
rendi, etiam sine criminis cognitione. Vult
enim quam celerrime disstdia componi, quae no-
uo imperio suo perniciosa efse intelligit. Quo-
niam igitur Symmacho fanemus, eiusque digni-
tati consultum cupimus, eum ab omnibus cri-
minibus absoluimus; vera sint, an falsa, non
curamus. Sed ne quis hanc talem sententiam
vel rideat, vel reprehendat, totam Symmachi
causam Dei iudicio relinquimus , cui et possu-
mus, (regis auctoritate) et debemus. (Nemo
enim, nili Deus , sine cognitione iudicare pot-
est.) Habet praeterea haec nostra sententia com-
mendationem a verecundia et reuerentia Sedis
Romanae, quae nostram in Symmachum lenitu-
dinem aequis iudicibus facile excusabit.”
Reliqua Thomassini argumenta sunt aliunde
petita, nec historiam Synodi Palmaris attingunt.
Quare non est, vt ea vlterius disserendo perse-
quamur. Nam hoc vnice nobis propositum fuit,
vt auctoritatis Pontificis Rom. propugnatores
- - ex
 
Annotationen