Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] VI.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0168
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
-Wols: de agnitione ellipfeos

362
demonstrem i). Vt ne vero mihi ipse parum
constitisse, aut lectores, talium rerum imme-
mores, iusto minus respexisse dicar, nonnulla
saltem
l) Ellipsium etiam iudicio inseruire arbitror, quae
Ernestivs in lib. cit P. I. Sect II. cap. III. § 58.
de obseruanda similitudine impeditiorum orationis
formarum admonuit, in diuinis aeque ac humanis
libris conspicuarum. Neque enim earum vllam fere'
in illis esse slatuit, cui non iimilia exempla in bis
reperiantur. Ad haec igitur qui gnauiter attende-
rit, is nee in illis offendet aut sastidiet, nec tan-
quam dictionis vitia, librorum facrorum dignitati
et sanctitati aduersaria, timebit, quaecunque eo-
rum auctores vel transposuerint et permutauerint
in vlla verborum slructura et serie, vel omiierint
et reticuerint: quum et principes graecorum lati-
norumque scriptorum ab tali dicendi genere non
abhorruisse pateat. Quid ? quod in his haud pau-
ca, ab antiquis Scholiastis, itemqun ab Henr.
Stephano in suspicionem co'*oixicruS vocata, acu-
tiores Grammatici , agnita istiusmodi omissione vel
reticentia, sic explicuerunt, vt illud oo^otxGtpxSs
plane euanesceret. Cf. Evstathivs ad lliad. B.
p. 236. lin, 18. Vossivs ad Catuli, p. 296. et
Iensivs in Lectt. Lucian. II 4. p. 156. vbi Hic,
Homerica quaedam ioca respiciens, An reuera, in-
quit, haec locutio sit foloeca, non iudico. — For-
te quaedam ejl ellipfis, cuius ratio fit nondum plene
persipecta. — Neque defuerunt, qui et Euangeli-
llas et Apostolos a Soloecismorum criminationibus,
probatissirnarum ellipsium quasi oppositu, desendere
aggrederentur, veluti Camerarivs et Heinsivs
ad Apoc» I, 4. seqq. Vide I. Conr. Schwarzii
Tract. cit. de Soloecismis di/cipulor, 1. (7, antiquatis
®, 23. de ellip/i folo e cis tuorum dele trite.
 
Annotationen