Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI Heft:
[Argvmentvm] VI.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0179
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
in interpretatione libb. Jacr. 173
receptam lectionem DfrrP praeponentibus glos-
sae Interpretis Chaldaei OPP^P^, quam et Da-
thivs reddendam putauit u). Atque haec de
iudicio conjlantium scripturae sacrae ellipsium
dicta sunt.
De temporariis autem, quas appellare pla-
cuit, ellipsibus paullo impeditior esse soiet ex-
istimatio. Quanquam enim interpreti, de iis
aduertendis solicito, non luctandum est cum
huiusmodi difficultatibus, quae grammaticis
quali auxiliis vinci plane nequeant: iusta tamen
vsus loquendi notitia ad eas semper et vbique
fuperandas non suffecerit. Accedere debet ac-
curata aliarum rerum circumiectarum obseruatio
et disquilitio, quae et solertiam ingenii, et iu-
dicii subtilitatem postulat, multa illarn ac dili-
gente exercitatione veluti nutritam atque con-
firmatam. In humanis quidem libris quam feli-
citer interpretes, ab his dotibus ac praesidiis
bene instructi, et in hoc genere gnauiter exer-
citati, talium ellipsium et e^fjuivetxv tra-
ctauerint, et cum maxime tractent, exempla
veterum ac recentiorum Grammaticorum, hono-
rifico
u) In vtroque loco, supra allalo, defectionem uno-
Accius a quibusdam Grammaticis antiquis suisie
agnitam , argumento sunt verba , marginibus volu-
minum Versionis Alexandrinae ab iis ad explendam
scilicet orationis lacunam adscripta. ac deinde ver-
sioni ipsi per librariorum temeritatem inserta. Con-
ser. hanc etiam in rem notata a Fxschero in l. c.
p. t26.
 
Annotationen