Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IX.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0337
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
corporum mortuorum. 331
sese cum caeteris Judaeis conformarunt; sed
traditiones tamen non scriptas et Legem oralem
constanter reiiciunt. Iudaei Rabbanitaequi
veterum Pharisaeorum vestigiis in.stiterunt, ani-
mae immortalitatem et resurrectionem mortuo-
rum omnes confesii sunt; sed non omnes simi-
liter. In tredecim illorum articulis sidei fun-
damentalibus, quos saeculo post Christum duo-
decimo Maimonides primus compilauit, nihil
de animarum transmigratione docetur, sed tan-
tum illas esse immortales; et insuper sixum esse
tempus, soli Deo notum, quo reuiuifcent mor-
tuir): id quod modo ita exprimitur, vt cada-
uere refurgent, quodque iujlis contingets); mo-
do soli Israelitae nec etiam gentiles resurrecturt
dicuntur, quorumque persecte iusti illico ad-
scribentur et obsignabuntur ad vitam aeternam;
impii perfecti scribentur et obsignabuntur illico
ad gehennam ; intermedii autem, quorum ini-
quitates et iustitiae pares sunt, descendent in
gehennam, et ibi per duodecim menses plecten-
tur; elapsis vero duodecim mensibus corpus eo-
rum confumetur et anima comburetur, cineres-
que disperget ventus sub plantas pedum iusto-
rura t). De mediis hisce, quorum peccata et
bona
r) Art. XIII.
s) Rabb. Abrah. Ieghel, in Laur, Odhelii Synng,
bifronti p. 115. Lips. 1691. 4to,
t) Rabb. Bkchai, in libro kad hakkmach sos 8*
 
Annotationen