Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 5.1804

DOI Heft:
[Argvmentvm] II.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25952#0038
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Gurlitt: explicatio


motibus, qui interpretem non decent, agita-
tum est. Orthodoxorum ratio peti potest e
multis libris dogmaticis; vobis tamen auctor
sum, Vt alterius etiam partis causam discatis;
quam in rem scripta quaedam nuper edita lau-
dabo. Loefflerus, Theologus Gotbanus prae-
stantisiimus, scripsit commentationem: Uber die
hirchl Genugthuungslehre, adiunctam concio-
nibus eius eccles. Tom. I. edit. sec. vbi docet,
redemtionem reperiri in N. T., non item satis—
factionem, i e. obedientiam Chrisli actiuam, qua
pro peccatis nostris poenas aeternas in cruce su-
stinuerit, Deoque irato satis fecerit. Igitur
contendit, formulam: pro peccatis mortuus ejl
Chrishis, nunquam referri ad peccata futura,
sed ad praeterita, in primis proselytorum e Iu-
daeis et barbaris gentibus, atque his praecipue
videri ab apostolis propositum Christum cruci ad-
ftxum tanquam victimam} in quam Iudaei alii-
que populi congeri quali et coaceruari putabant
omnia peccata, pro quibus hac hostia deo aut
diis suis supplicabaut. Ossendit porro idem vir
doctissimus, lacobum et ludam plane nihil ha-
bere de satisfactione; Paullum vero (inpsimis
in epist. ad Hebraeos), Ioannem et Petrum com-
paranda Christi morte cum victimae purae et in-
tegrae immolatione huic -doctrinae de peccatis
hominum per Christum expiatis fauere videri,
neque tamen illos diserte affirmare satisfactum
morte Christi iustitiae diuinae, poenis aeternis
hominum loca subeundisc Contra Loeffierum
scriplit
 
Annotationen