Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 5.1804

DOI Heft:
[Argvmentvm] VII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25952#0353
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

natura morali.


Deum iustitia vindice, eademque non solum or-
dinaria sed etiam extraordinaria pollere, extra
omnem dubitationis aleam positum eiTe perhi-
bent, cum quia rerum gestarum historia et quoti-
diana experientiaiustitiae diuinae extraordinariae
exempla suppeditet luculentissima; tum quia
turbata ista , vti virtutem humanam inter et fe-
licitatem, sic etiam impietatem inter et poenas
ei debitas , conuenientia, turbatusqne quafrcon-
centus, iustitiam extraordinariam, in praemiis
et suppliciis distribuendis conspicuam, ad tur-
batum istum rerum ordinem restaurandum, effla-
gitet ; tum quia centena s. scripturae tam exem-
pla quam effata omnem, quae fcrsan adhuc re-
manserit, de iustitia extraordinaria dubitationem
tollant. — Quodsi vero dubio careat, iusti-
tiam diuinam et modo extraordinario haud raro
declarari, neque inuocationi huius ipsius iusti-
tiae vindicis aliquid a natura et dignitate tam
summi Numinis, quam hominis, alienum inesfe
polle, nili et preces , quibus benignitatem di-
urnam inuocare iubeamur, simul quam vebemen-
tissime reprehendere velis; siquidem benignita-
tis diuinae non minor quam iustitiae putanda sit
sanctitas; ita vt, culillam, et hanc, inuocare
liceat. —• At vero, licet huius argumenti
grauisati ac ponderi ne minimum quidem detra-
xisse mihi videar; statera tamen vel quotidianae
criseos examinatum iusto leuius deprehenditur,
adeo vt ex hac ipsa iustitiae diuinae extraordina-
riae iuriiurando substratae indole, grauistimum

Y 5
 
Annotationen