potest quadamtenus; Gum iuuentute autem lite»
rarum studiosa in lectionibus, quas exegeticas
vocant, neutiquam communicari debere videtur.
Sed requirit haec res, facile largior, vberiorem
et subtiiiorem disceptationem, qua scriptio po-
pularis, qualis haec est, capere posiit. In ra-
tione tamen nostra interpretandi N. T. paucis
exponenda etiam de ea re verbo saltem monen-
dum videbatur.
Responderat Paulus inde a cap. VIII. episto-
lae prioris, ad Corinthios scriptae, ad quaestio*.
nes quasdam ipli propositas. Sequitur iam c-ap.
XV. sexta dubitatio de instauratione corporum
mortuorum futura. V. 1-22. ostenditur, nos
redituros esse in vitam, ex resurrectione Chri-
sti, testibus idoneis affirmata; et, quam vim
haec habeat ad animum nostrum ea iti re confir-
mandum, docetur. V. 23-28. dicit Paulus
de modo et ordine resurrectionis, ita vt simul
digrediatur ad sutntnum imperium Christi eius-
que abdicationem aliquando futuram. V- 29«
34. pergit in argumentis instaurationis corpo-
rum mortuorum futurae. V. 35. fln, agitur
de forma corporum resuscitatorum. — Notan-
dum autem est, fuisse multos inter Christianos
illorum temporum, qui resurrectionem corpo-
rum allegorice et tropice inteliigendatn esse di-
cerent, nempe restitutionem slue commutatio-
nem eccleslae, hoc est, doctrinae et morum, in
melius, quae iam facta esset aduentu Christi,
docto*